GOTHIUM, h. e. GOTHORUM

GOTHIUM, h. e. GOTHORUM
GOTHIUM, h. e. GOTHORUM
monetae, mentio est, in Additam. 2. Burgundion. § 6. De monetis solidorum pr aecipimus custodire, ut omne aurum quodcumque pensaverit accipiatur, praeter quaturo tantum monetas, Valentiniani (quos Gundebaldus Praef ad L. Burgund. Romanos vocat) Genavensis (quae moneta Regum Burgund. fuit, Genevae cusa) et Gothium (i. e. Gothorum) qui a tempore Alarici Regis adar ati sunt, et Ardaricanos (l. Alaricanos) Quod si quiscumque praeter istas quatuor monetas aurum pensatum non acceperit, quod vendere volebat, non accepto pretio perdat. Plerique autem numm morum Regum Gothicorum Italiae, Augustorum effigies et nomina praeferunt in adversa parte, in adversa vero Regum istorum nomina titulosque; quod, Byzantinis Principibus quodammodo obnoxii, hac Italiam conditione possiderent, ut ipsos pro supremis dominis agnoscerent monetam queve eorum nomine cuderent, nominibus suis iisdem tantummodo inscriptis. Cuiusmodi sunt, qui Anastasii, Iustini et Iustiniani effigies ac nomina praeferunt, cum horum Regum nominibus: atque adeo aerei complures, Iustini solius imagine et nomine insignes, qui in ad versa parte monogrammata minuscula RD. aut similia habent: quod ex eo potissimum colligere licet, quod in nummi, qui Iustini effigiem nomenque praefert, parte postica, circa idem monogramma, describatur hoc lemma, INVICTA ROMA, quodqueve qui eorum regum nomina imaginesque repraesentat, similem habeant inscriptionem, cum, iisdem Augustis imperantibus, Roma Gothicis Regibus pareret, iam ab ipso Honorio, sub quo in Alarici potestatem venit, a Belisario tandem recuperata etc. Vide C. du Fresne Dissert. de Infer. aevi numism.
n. 73.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”